- PARISII
- PARISIIpopulus Galliae Celticae. Horum meminit Caesar Comment. l. 6. c. 3. referens, illos cum Senioribus foedus perpetuum iniisse, 40. aut 50. Ann. ante quam ipse Gallis bellum inferret. Hi minorum quidem gentium in Gllia populi, liberi tamen et sui iuris tum erant, nec nisi domesticis Magistratibus, aut Regibus, et totius Galliae concilio paruerunt, quod contra Samsonem, monet Valesius. Cum dein l. 7. c. 75. ad Alesiam obsidione liberandam armata est Gallia, imperata leguntur Turonibus et Parisiis et Helvertis sena milia. Celtis potius, quam Belgis accensiti, apud eundem. Plinio l. 4. c. 17. in Gallia Lugdunensi ponuntur, inter Meldos et Trecasses, ut et Claudio Ptolemaeos qui eorum urbem λουκοτεκίαν vocat. A sinistra ripa Sequanae, ad fines Carnutum et Senonum ac Meldos pertinent; a dextra Meldorum, Sylyanectum, Bellovacorum, et Velocassium dioecesibus coartantur: e quibus Velocasses et Meldi Celticae, Bellovaci ac Silvanecti Beligicae adseribuntur. Quae ad finistram ripam sunt Parisiorum, in Celtica: quae ad dextram, in Belgarum finibus proprie consistunt: quae tamen inter dextrum Sequanam et laevum Matronam Parisiacae dioeceseos sunt in Briegio, Celtica sunt. Intra horum fines fluunt Sequana, Matrona ac Isara: et minores fluvii Crodoldus le Crou, qui Rodonum Rone recipit; Edera, Ierre: Bevera Bieure: Urbia seu Orgia, Orge; qui Ivetam et Remandam recipit, et Iunna Iuine, nec non Separa, Seure. qui vico suo nomen dedit, ut et Edera ac Bevera. Eorum urbs Episcopalis ac Regia, ad Sequanam fluv. interfluentem, urbs Parisium Zosimo, Parisius a Venant. Fortunato ab aliis Lutetia Parisiorum, vulgo Paris dicitur. An a samothe, an a Paride 17. Rege Gallorum veter. condita? Certe Româ antiquior, Euseb. Iulius Caesar eius meminit l. 7. et Iulianus Apostata, qui diu ibi moratus est. Nominis originem quidam a Paride Troiano, ali a Luco, octavo Gallorum Rege, nonnuilli a Paride Romi filio, vel Iside ibidem culta, vel a Parrhasiis Arcadiae populis ab Hercule huc deductis, vel a λευκότης, candor, vel a παῤρησία. loquendi libertas, arcessunt. Vide Guilielm. Briton. l. 1. Philipp. qui tamen, cum plurimis aliis, a luto Lutetiam, quia in loco uliginoso sita est, dictam mavult. Non Urbs sed Orbis est: et Carolus V. an Sigismundus? dixit olim, se in Gallia vidisse, Mundum, Urbem et Pagum, Lutetiam, Aurelianum et Pictavium. Palatium, ubi Parlamenti, quod a Philippo Pulchro fixum redditum est, sedes, prisca fuit regia. Lupara hodierna est, a Ludovici XII. temporibus. Hanc Philippus Augustus inchoavit, aerarii sedem et illustrium virorum tum carcercm: Carolus V. reparavit et auxit: quod idem Franciscus I. etc facere perrexerunt. Ludovicus XIV. insignem ei addidit colophonem. Academia hîc celeberrima, fundata a Corolo M. aucta a Ludovico VII. et Philippo Augusto, etc. Haec Euangelio aeterno, ut vocabant, a fratribus Praedicatoribus publicato, se opposuit, circa A. C. 1280. Matth. Paris. m Henr. 3. Indulgentias publicô seriptô refutavit, A. C. 1350. Mornaeus, in Myster. Iniq. Ludovico XI. in gratiam Pontificis, Pragmaticam sanctionem abolere volenti, perniciosum id Regi Regnoque fore demonstravit, etc. Dicitur continere hodie vastô ambitu aedes 50000. Vicos 413. a Clodovei I. tempore, qui hanc sibi sedem elegit, indies novâ accessione aucta: portas 17. cum totidem ferme magnificis suburbiis, e quibus id, quod S. Germani nomen habet, amplitudine et aedificiorum splendore, pulcherrimis Galliae civitatibus palmam dubiam reddit, Multa olim haec Urbs a Normannis passa, A. C. 845. et 856. ab iisdem obsessa A. C. 886. et 890. sub regno Ludovici Ultramarini non parum offlicta est. Capta ab Anglis, sub Carolo VII.et a Ligistis, quibus illam Henricus IV. memorabili fame in extremas angustiasredactam, denuo eripuit, Thuan, in Hist. Tota ferme arsit, A. C. 585. ante quod infortunium, dum fundamenta alicuius aedificii locarentur, serpentem muremque aeneum effossum, quae velut imagines astrales (Talismans) hactenus ab incendio urbem tutam praestiterint, secundum superstitiosam veter. traditionem, narrat. Gregor. Turon. Hist. Franc. Iterum arsit, A. C. 1034. contra, aquarum eluvionem sensit, A. C. 1206. Lanienâ Parisiensi, non exiguam labem sibi contraxit, A. C. 1572. Vide Thuan, in Histor. cuius parens illud, Excidat illa dies aevo, propterea in ore habuit. Nec tamen Ecclesia Reformatorum, cui in hac urbe Massonius Riverius, summae pietatis et eruditionis vir, Andegavi eôdem annô funestô mactatus, prima fundamenta iecerat: cuique superaedificârunt Iacobus Riparius Andegavensis, et hic martyr: Colongius et Antonius Sadeel, circa A. C. 1554. exstingui potuit, usque ad haec tempora. Plura vide apud Morer. in Dict. Hist. Hîc Concilium A. C. 362. a S. Hilario Pictaviensi, contra Arrianos habitum, et fides, de Consubstantialitate Fili stabilita est, excommunicatô Saturninô Arelatensi. A. C. 555. quô Saffaracus Episcopus ob cirmina depositus. A. C. 557. quô Gontranus Rex litem, inter Chilpericum et Sigebertum exortam, componere conatus est, A. C. 324. a CLotario 2. celebratum. A. C. 824. ubi deimaginibus actum: decretum que, nec stultâpraesumptione abolendas, nec super stitios â affectione adorandas, sed memoriae caus â habendas, contra Concil. Nicenum 2. A. C. 828. a Ludovico Pio, ad Deum contra Normannos implorandum. A. C. 846. A. C. 1050. ab Henrico 1. contra Berengarium, A. C. 1059. quô Philippum 1. filium coronari voluit. A. C. 1073. 1091. 1145. contra Gilbertum Episcopum Pictaviens. 1147. contra eundem, 1186, et 1188. a Philippo Aug. pro Terra Sancta. A. C. 1196. quô Philippum Reg. legati Papae cogere volebant, ut Agnetem Metaniam dimitteret. A. C: 1202. contra Eberatdum. A. C. 1210. contra sectatores Almerici, A. C. 1212. 1223. contra Albigenses: ut et A. C. 1225. etc. Porro A. C. 1610. a Parlamento liber Bellarmini Cardinal. de potestate Pontificis Romani in'tem poralibus damnatus, et A. C. 1611. eiusdem auctoritate Iesuitae iussi sunt subscribere his assertionibus: Concilium supra Papam esse: Papae in temporadlibus potestatem esse nullam: Non licere ei Reges excommunicare: Clericos crimen laesae Maiestatis incurrere: Quae in Confessione ad Remp. spectantia cognoscuntur, omnino deferenda esse: Cui actui Condaeus Princeps, et Episcopi Belluacensis ac Laudanensis, pares Regni, interfuêre. A. C, 1612. hîc condemnatus Edm. Richeriri, de Eccles. et Pol. potestate, liber, etc. Archiepiscopalis facta a Gregorio XV. A. C. 1622. Galliae est caput, et totius Europae maxima. Tractus adiacens le Parisis limites perdidit; est que in provinc. Insulae Franciae. Vide Lutetia, et intra Parisiorum ager. Sunt et Parisii, qui et Parisi populi Albionis in Anglia, quorum lacus Holdernesse in Comitatu Eboracesid teste Camdenô, dicitur. An ex prioribus orti? Eorum urbs Petovaria, Ptolem. Ceterum, Parifiensis Comitatûs, sub Carolovingis eadem fere potestas, quae olim sub Merovingis Maiorum Domus seu Comitum stabuli fuit. Quemad modum igitur Maiores Domus tandem regiâ potestate ad se pertractâ thronum ipsi conscenderunt, et sic Martellus ad Carolinorum stirpem regaletranstulit axioma: ita orti ex posteris Wittekindi Ducis Saxonum Hugo Magnus et Hugo Capetus postquam Comitatum Parisiensem obtinuerunt, sensim sibi ad regni fastigium viam parârunt, donec post obitum Ludoviei V. seupotius VI. Hugo Capetus Parisiorum Comes, exclusâ Caroli M. stirpe, Regnum occupavit, in cuius posteris etiamnum haeret. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 134.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.